LUDOVICUSXIV

LUDOVICUSXIV
LUDOVICUSXIV.
cogn. A Deo datus, nat. A. C. 1638. successit patri, A. C. 1643. sub tutela matris Annae, quae Mazarini Card. consiliis usa. Bello Germanico feliciter defunctus, pace generali initâ A. C. 1640. Alsatiam et Suntgoiam regno adiecit Intestinis dissidiis agitatus, Barcinonem, Casalim, Dunkerckam, etc. amisit. Coronatus A. C. 1654. in Flandria, Italia et Catalaunia feliciter rem gessit, pace initâ A. C. 1659. et ductâ Mariâ Teresiâ, Phil. IV. Hisp. Regis filiâ, certis tamen legibus, de quarum sensu hodieque litigatur, A. C. 1660. Ex illa pater Delphini, A. C. 1661. Post haec regno exornando intentus, bonas leges sanxit, aerarii praefectis frenum imposuit, Duellistas, perniciosum genus, extirpavit. Mercaturae amplificandae, duas Societates Orientalem et Occidentalem instituit, A. C. 1664. Iniuriam, a satellitibus Alex. VII, Crequio legato suo Romae illatam, memorabili exemplo ultus: Leopoldo Imp. contra Turcas auxilia summisit, Cretae quoque succurrit, quae tamen paulo post Turcae praeda facta est: Literarum in regno suo splendorem auxit, etc. In ditiones Belgii Hispanici post haec irrumpens, plurimas urbes cepit, et Comit. Burgundicum subito occupavit, qui pace Aquisgrani initâ, A. C. 1668. redditus est. A. C. 1672. iunctus Gallicus hic Hercules Neptuno Anglico, in societatem armorum pertractis Electore Coloniensi et Ep. Monasteriensi, sollicitatis insuper Sueciae, Daniae et Lusitaniae Regibus, ex Italia porro. Sabaudia, aliunde auxiliis convocatis, contra foederatum Belgium. tum proditoribus undique turgens, movit: ubi intra quadraginta dies, inusitatae felicitatis memorabili
exemplo, totidem, imo plutes urbes arcesque in potestatem redegit, votoque brevi potiturus videbatur; unde iam illud in Gallia increbuit:
Una dies Lotharos, Burgundor hebdomas una,
Una domat Batavos Luna, quid Annus erit?
Sed omisso, per moram Ultraiectinam, Amstelodamo, capito rerum, Groningâ fortissime defensâ, victis mari semel iterum, tertio partibus, alia Annis sequentibus facies rerum esse coepit: Desertae paulo post urbes omnes, Traiecto excepto, et Caesare, Suecis, Danis, Hispanisque ad partes accedentibus, eventus belli aliquandiu dubius haesit, attentius satagente; donec pax coaluit Neomagi, Gallos inter et Belgas die 12. Aug. Hispanos, sub finem A. C. 1678. Caesarem, Brunsvicensium it. et Luneburgensium Duces, An. Seq. eius conditiones Daniae Rege et Electore Brandeburgico, omnium postremis accipienribus, anno eod. Iterum vero Belgio Hispanico Rex gravis esse visus, et in Imperio. Dependentium nomine, non panca occupat. Ad eundem Argentoratum deditione transit die 16. Sept. moxque conventu Francofurti instituto, inter eius Caesarisque legatos de pace agitur, mense Nov. A. C. 1681. Luxemburgum expugnat, et Genum igne terret vastatque. A. C. 1684. in regno suo, Namnetense Edictum abolet d. 18. Octobr. et Protestantes esse vetat, A. C. 1685. Post inducias dein, cum Caesare Anno Praet. in vicennium initas, subito Philippoburgum per Delphinum ingenti cum exercitu circumsidet occupatque, novo huic bello occasione hinc datâ, A. C. 1688. quo ipso Vilhelmus Araus. Princeps admirabili illo in Angliam traiectu, Mag. Britanniae regnum sibi asserit; a quo, durante hactenus acerrimo bello varia Rex in Gemania, Flandria, Pedemontio, Catalaunia occupavit, multa fortiter, ac plerumque feliciter terrâ marique gessit: pacem nihilominus Foederatis offert, quam utinam brevi redonet pacis Auctor!

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”